CXLVIII. De muliere Hoilandiae

In Hoilandia apud Pincebeke anno Domini m °. ccc °.
43, contigit quod quaedam mulier adiit forum cum
duobus bussellis bladi, et illo die non potuit obtinere
pro blado nisi sij d. et voluit habuisse xiv d.; tunc

134                       LATIN STORIES.

dimisit bladum in domo cujusdam amici usque ad diem
alium. Venit alio die ad forum, et tune non potuit
habere pro blado nisi x d. Et dixit, "O Domine Deus,
fecisti mihi hoc; alio die potui habuisse xij d., et nunc
non possum habere nisi x. ; faciam tibi tantum dispen-
dium et tantam verecundiam quantum mihi fecisti
dampnum." Tuncin Pascha venit ad ecclesiam ad recipi-
endum corpus Christi, et dimisit cadere ex ore in manu,
ut nullus videret nec sciret, et posuit in archa sua, et
bufonem accepit vilissimum, et posuit super hostiam, et
clausit archam. Tunc nocte sequenti adivit lectum suum
vir ejus, et audivit in camera clamorem pueri, et dixit
uxori: "Audio clamorem ut pueri." At ipsa dixit quod
fuit fantasia capitis, et obdormivit. De mane vigilavit,
et audivit clamorem ut prius, et dixit, "Vere puer est
in camera;" et illa dixit non. Vir circuivit domum, et
tandem venit ad archam, et invenit parvum puerum
vagientem et bufonem in archa. Et quando bufo accessit
ad puerum, puer clamavit, et per motum fugavit. Tunc
stupefactus quaesivit ab uxore rei veritatem, et ipsa
dixit veritatem. Tunc misit pro sacerdote, et quod om-
nino confiteretur et reciperet, post quam reversus esset
in statum pristinum. Sed ipsa dixit quod non potuit
invenire in corde quod corde reciperet, sed ore tunc
ad rogatum viri recepit, et loco illius quando sacerdos
obtuilt corpus Christi ad os, intravit bufo nigerrimus,
et corpus versum est in nigredinem, et mortua est, et
maritus fecit eam statim comburi, et sic post bucellam
introivit in eam Sathanas.
                        _______________