LATIN STORIES
135
CXXXV. De abbate
et latrone.
LEGIMUS de quodam
sancto abbate, valde bono viro,
quod cum quidam latro pessimus, et homo deperatus
et princeps latronum, religionem in qua habitabat
praedaretur, vulnerans et spoilans, abbas iste equum
ascendens ivit ad locum ubi latro cum sociis suis mora-
batur. Videntes autem a longe illum, cucrrerunt ut
spoliarent eum. Cumque abbas quaerret a principe
latronum, quid vellet, "Volo," inquit, "equum illum,
et omnia vestimenta tua." Cui abbas ait, "Aliquo
tempore equum istum equitavi, et vestibus usus sum :
non et justum ut bona solus habeam ; et tibi et sociis
tuis si indigeris volo dare." Ait latro, "Hodie equum
et vestes vendemus, et panem, vinum, et carnes ememus."
Cui abbas, " Fili, quare tantum laboras in metu et magno
periculo? Veni mecum ad monasterium, et ego quam-
diu volueris procurabo te melius, et omnia necessaria
tibi dabo." Cui latro, " Non possem manducare fabas
et olera vestra, et bibere vinum corruptum." Cui
abbas ait, "Dabo tibi panem bonum, vinum optimum,
et tot fercula carnium et piscium quot anima tua
ddisiderat." Cumque ille vix acquiesceret, ut aliquo
tempore probaret quid ei facere vellet abgbas, post-
quam venit ad claustrum, adjunxit ei abbas cameram
valde pulcram, et lectisternia valde munda. Praecepit
abbas ut omni die postquam latroni bona et bonum
vinum procurasset, ipse monachus corum latrone aquam
et panem comedit. Cumque latro pluribus diebusL
monachum arctam dietam observare vidisset, coepit co-
136
LATIN STORIES.
gitare quod monachus multa fecisset qui tam duram
poenitentiam faciebat, et quadam die quaesivit ab eo
super eo quod fecisset: ait, "Absit a me, domine, quod
unquam hominem contristaverim vel occiderim ; ego
enim a pueritia mea hoc nonasterium intravi." Cui
latro, "Si fornicationem, vel adulterium, vel sacrile-
gium fecisti." Cui ille, prae admiratione se signando,
ait, "Domine, quid est quod dicis? Deus tantam ini-
quitatem avertat a me : ego nunquam feminam tetigi."
Cui latro, "Quid igitur fecisti, quod ita corpus tuum
affligus?" Ait monachus, " Domine, propter Deum hoc
faci, ut jejunando et orando, et alia opera poenitentiae
faciendo, Deum mihi propitium reddam." Audiens
latro, valde conpunctus est, et coepit intra se cogitare,
" Quam miser et infelix ego sum, qui tot mala, tot
furta, tot homicidia, tot adulteria et sacrilegia semper
feci, et nunquaqm una die jejunavi; et iste monachus
innocens tantam poenitentiam omni die facit!" Et
vocato abbate, cecidit ad pedes, rogans cum ut in col-
legio fratrum reciperet ipsum, qui postea diu in monas-
terio adeo se affixit quod omnes alios abstinentia et
religione superavit.
_______________