V. DE CANE FLUMEN TRANSEUNTE.
CANIS carnis avidus trans flumen meavit,
Et frustrum cadaveris in ore portavit;
Unde carnis speciem mox repraesentavit;
Carnis imago fuit, frustrumque inesse putavit.
Ille fame tenuis os aperiebat,
Ut umbram comprehenderet quam carnem credebat;
Qui dum fauces aperit, frustrum decidebat,
Perdidit utrumque, quia sic utrumque petebat.
MORALITAS.
Sic fraudantur cupidi, totum cupientes;
Cum magis sunt divites, magis sunt egentes.
Nec sibi nec aliis sunt sufficientes;
Dum totum cupiunt, toto sunt jure carentes.
____________