APPENDIX.                      141

VIII. DE FURIBUS ET EORUM NUPTIIS.

INSTITERUNT nuptias fures celebrare;
Ad quos quidam sapiens coepit propinquare,
Quos ut vidit ferculis, ciphis, exultare,
Coepit adulari, simul et problema notare.
   "Ascultate quadia vobis nunciari:
Sol uxorem ducere, volens procreari
Fillios, proposuit; sed hinc indignari
Machina coelestis coepit simul atque minari.
   "Sed cum sol propositum vellet declinare,
Tota coeli machina coepit acclamare,
Et Jovem convitiis multis incrustare.
Jupiter iratus causam coepit rogitare.
   "Cui solis propositum mox exposuerunt,
Et se contradicere pariter prompserunt.
Inquisivit Jupiter cur motae fuerunt,
Quae sibi responsum tali sermone dederunt.
   "Si sol aestu nimio cuncta nunc cremabit,
Quid fiet cum filios ex se procreabit,
Quod genitor pravus prolem nequam generabit.

                      MORALITAS.

   Haec monet historia non communicari
Impius hominibus, sed abhominari
Illorum consortium; nam vult insectari
Livor virtutes harumque bonus cruciari.

                   ____________