XV. DE LEONE MORBO LANGUESCENTE.

Leo ductus senio morbo languescebat,
Ad quem cohors pecorum magna veniebat,
Praetans quod morbido medelam ferebat,
Sed tamen immense fraus in promissa latebat.
    Spes leonem decipit, cum res non sequatur ;
Mox ut aper advenit, dentibus minatur,
Taurus ferit cornibus, simul adversatur
Omnis ei turba, sic sic miser excruciatur.
    Tunc sui miseriam status deplorabat,
Dicens quod, cum viribus vigens ambulabat,
Omnis ei timide fera ministrabat ;
Nunc jacet ille tremens alios qui terrificabat.

                  MORALITAS.

    Ista monet humiles esse principatus ;
Quia diu nequeunt stare magistrates.
Nam cum status temporis fuerit mutates,
En hodie minimus cras est ad summa vocatus.
                                                                   L