146             APPENDIX.

   XVI. DE ASINO ET CATULO.

In unius domini domo commanebat
Asinus et carulus ; sed canem fovebat
Cariorem dominus, inde livescebat
Infelix asinus, quia par non esse valebat.
    " Vilis, inquam, carulus tam carus tenetur,
Cum partremfamilias blandus aduletur ;
Quod si mea bonitas suae comparetur,
Forsan vilis erit, qui nune tam carus habetur."
    Inde caepit asinus animo versari,
Et quomodo fieret carus meditari ;
More canis nititur rudisadulari,
Ut posset veluti canis idem carus amari.
    Quadam die domini caput amplexatur,
Cujus lambens faciem blandiri conatur,
Pedes nectit humeris ; vir vocificatur :
Accurrunt famuli ; capitur miser et cruciatur.

                   MORALITAS.

    Haec docet honoibus nullum venustari,
Quem cernis virtutibus omnino privari.
Dum stultus in cathedra prima vult locari,
Imus ad ima ruit, quasi dignus ad ima locari.
                _____________