XVII. DE LEONE DORMIENTE.

    LEO lateens latebris quondam dormiebat,
Quem casu fortuito quidam mus tangebat ;
Expergefactus saliens quid esset quaerebat,
Et tandem murem fugientem mox capiebat,
    Fremit mus, et veniam caepit postulare.
Leo sibi scandalum putat generare
Talem sibi bestiolam, credatur necare :
Tunc miserum jussit ad propria tecta maere.
    Post leonem contigit praedam postulare,
Et lapsus in puteum cogitur clamare,
Si quis illum posterit lapsum sullevare:
Quod mus ut scivit mox caepit eo properare.
    Mus suum beneficum cum vidit substratum,
Magnum vocans comites dedit ejulatum ;
Qui concurrant ocius machinas paratum,
Ut leo de fovea se sentiat esse levatum.

                    APPENDIX.                        147

    Currunt ad suburbia fila deportare,
Ut nectant funiculos, quibus sublevare
Leonem praevaleant, et terram fossare ;
Extrahitur domitus se cuncta putans superare.
Sic leo dum miserum murem non necavit,
De futuris casibus forte cogitavit ;
Sic mus parvus strenuum leonem salvavit,
Consilio pollens, cui vim natura negavit.

                MORALITAS.

    Sensus hujas fabulae monet ne potentes
Suis pressos viribus laedant innocents.
Nam cum jacent, pristine primatu carentes,
Tunc sunt a minimis solatia plura petentes.
               _____________