148          APPENDIX.

              Incipit liber secundus

I. DE RANIS IN PALUDE MANENTIBUS.

IN palude lutea ranae commanebant,
Quae de ficu fertile felices gaudebant ;
Sed etsi pro libito quocunque ferebant,
A Jove rectorem jugi clamore petebant.
   Ranis hoe petentibus, coepit hic ridere
Parcens innocentibus; quem magis movere
Suis instant precibus, ut vellet favere,
Quo possent proprias leges sub leges tenere.
   Harum victus precibus illis alludebat,
Et paludi veterem truncum demittebat;
Quo cadente, turbida turba fugiebat,
Quae tantum sonuit quasi mortis tela vivebat.
   Una tamen strenua cominus meavit,
Ut truncum conspiceret quem regem putavit;
Fugitivas socias ad se convocavit,
Atque salutare regem se turba paravit.
   Sed ut truncum mortuum jacere viderunt,
Suis illum pedibus ranae calcaverunt;
Regem petunt alium sicut petierunt,
Qui concedit eis regem qualem meruerunt.
   Ranis regem Jupiter colubrum signavit;
Ille ferox miseras ranas devoravit,
Quae turba mox lacrimis Jovem concitavit
Ut parcat miseris, quibus haec responsa paravit.
"Prius a me principem querulae petistis,
Et negavi; precibus lacrimas junxistis,
Dedi vobis humilem, quem vos despexistis,
Hac ratione datur vobis rex ut meruistis."

                   MORALITAS.

Ista potest fabula stultos denotare,
Qui magistris mitibus nolunt obviare;
Quos ut cernit dominus elatos meare,
Mittit eis rigidum qui possit eos superare.

               _____________