VI. DE AGNO ET CANE.

INTER capras extitit agnus educatus,
A matris uberibus ibi collocatus;
Quem canis aggrediens sic sic est affatus,
"Quid sine matre tua facis hic capris sociatus?"
    Agnus ait, "Propria mater me portavit
In suis visceribus, et mundo donavit;
Sed suis uberibus capra me lactavit,
Et mihi carior est bona quae mihi tanta patravit."
    Canis ait, "Attamen vere comprobares
Ovis esse filius, per quam nascebaris,
Licet inter hispidas capras nutriaris."
Agnus ait, "Sic est, ut dicis, non verearis.
    "Mater me concipiens naturae complebat
Legem, eum me peperit; sed hinc nesciebat
Utrum mas vel femina foret quod ferebat,
Quae nec notitiam venturae sortis habebat."

                   MORALITAS.

  Ista nos historia dat intelligentes,
Quod alumpni carnis amant nutrientes;
Mirum cum despiciunt proprios parentes;
Aestimo naturam transcendunt sic facientes.
                 _____________