VIII. DE LEONE CLAUDICANTE.

NUPER leo nemora trux perambulabat
Venadi cupinine, sed currens calcabat
Spinam pedi tranfigens, unde claudicabat,
Et morbo medicos ex omni parte vocabat.
   Quem cum nullus hominum timens attendebat,
Hic ductus angustia gressus dirigebat
Ad pastorem pecorum quem procul videbat,
Quem tremens pastor terrore timens fugiebat.
   Leo linquens pecora sequitur pastorem,
Cauda sibi blandiens et signans amorem,
Claudi pedis indicat vulnus et languorem;
Condoluit pastor, et cernit inesse dolorem.

                        APPENDIX.                     153

   Qui tandem novaculam morbo procuravit,
Spinam secans extrahit, et pedem sanavit,
Omnem tergens maculam saniem purgavit;
Et leo sanatus ad propria tecta meavit.
   Accidit ut postea leo caperetur,
Et in amphitheatro captus clauderetur,
Ut coram pincipibus ludens rideretur.
Et dampnandorum mortis vindex gereretur.
   Non multum post talia pastor deprensatur,
Et convictus crimine vinclis religatur;
Bestiarum dentibus præda præparatur,
Et leo prædictus mox ad sibi missa paratur.
   Leo noscens medicum pastorem terreri
Cúpit, et protinus parcens misereri;
Hinc abegit bestias, volens hunc tueri,
Nex permiset eum puopuam læsore moveri.
   Custos carcerarius audit regientis
Rugitum leunculi pastorem tuentis:
Pastor narrat meriti casum præcedentis,
Atque leonis ope se salvatum miserentis.

                    MORALITAS.

   Utriusque miserens uterque salvatur:
Rationis regula sic recte comprobatur;
Quod suo benefico quisquis obligatur,
Ut benefactori per nos merces tribuatur.
                        ___________