XIII. DE VIRO MORTUO ET EJUS UXORE.

AD seulerum mortui viri residebat
Ejus quondam femina, quae multum plangebat
Viduam se fierie, maritum lugebat,
Ex quo nullius hominis solamen habebat.
   Postea contigerat ut fur caeretur,
Et convictus crimine ligno penderetur,
Et ad corpus mortui miles poneretur
Custos, ne corpus pendentis abhine raperetur.
   En cum corus mortui miles custodiret,
Ut labore nimio siccatus sitiret,
Et ad dictam feminam otandi veniret,
Cum rediit corpus suspensi non reeriret.
   Qui pergens ad feminam suspirans gemebat;
Sublatum corpusculum, javamen petebat;
Quae mox viri prorii corpus subrigebat,
Atque loco furis illud pendere jubebat.
   O quanta miseria! res quam detestanda!
Viri corpus proprii mulier culpanda
Pro latrone tradidit, et sic execranda
Ill in parte fuit, et in omni lege nefanda.

                      MORALITAS.

   Hoc exemlum poterit cunctos edocere
Quot mala perpendimus vivos perterrere;
Tamen cum fuerimus mortui timere
Possimus, et misera sub conditione dolere.