XVII.  DE LUPO ET CANE

LUPUS in itinere cani copulatur,
Quem devotis vocibus salutans affatur,
De canis pigrediue lupus sciscitatur:
Cui canis eximia responsum voce refatur.
   "Scias menm dominum mihi ministrantem
Ubertim cibaria, nam me famulantem
Tota domus diligit, quia me latrantem
Latrones metnunt, et semper habent vigilantem."

                       APPENDIX.                      159

   Tune lupus suspiriis plenus ingemebat,
Et canem feliciter vivere dicebat;
Cujus se consoeium fieri poscebat;
Quem canis absque mora secum migrare jubebat.
   Canis ait, "Venies mecum moraturus;
Nihil est quod timeas, vivendo securus;
Mecum simul dormies, mecum refecturus,
Absque timore manens, sine fraude cibos habiturus.
   Mox lupus consentiens cum cane pergebat;
Et in canis vertice patere videbat
Catenae vestigium, qui mox inquirebat,
Quid foret hoc signum: canis illi mox referebat:
   "Mea me ferocitas facit sic ligari
Per dies, sed noctibus liberum vagari."
Lupus ad hoc tumidus coepit contristari,
Vinela pati metuens, orsus mox talia fari:
   "Infelix conditio qua quis sic arctatur,
Ut impleto stomacho vinclis subigatur!
Utere tu libito: mihi concedatur
Libertas vitae, sub qua mihi nemo minatur."

               MORALITAS.

   Haec docet historia quantum liberatis
Valet privilegium, quae nec potestatis
Patitur dominium, sed in voluntatis
Sistitur arbitrio, quae se vult ducere gratis.
                        ___________