XVIII. DE STOMACHO OTIOSO.

PHYSICÆ scientia satis protestatur,
Quod sine cibario nullum sustenatur
Mundo ingens animal, quia vegetatur
Per victum sanguis, animae quo vita locatur.
   Otioso stomacho, nuper indignati
Erant manus et pedes, negare parati
Cibos ventri solitos, otiositati
Nam totus tribuit nulli datus utilitati.
   Demum cum se stomachus sentit jejunare,
Cibum supplex postulat, at illi negare

160                    APPENDIX.

Instant; qui deficiens coepit aegrotare,
Omnia membra simul simili morbo cruciare.
   Tandem membra stomacho cibos porrexerunt;
Sumere non valuit: hoc obstupuerunt;
Hic jejunus interit, illi defecerunt,
Dum ventrem macerant pariter cum ventre ruerunt.

                        MORALITAS.

   Hic monet non spernere nostros adjutores,
Quamvis impotentes sint, et nos fortiores;
Nam potest contingere quod utiliores
Hii sunt quandoque quos credimus esse minores.
                        ___________