XIX. DE SIMIA ET VULPI.
TURPIS quondam simia vulpi supplicavit
Pro caudæ particula, dicens quod optavit
Nates nudas tegere, quas pudens portavit;
Sed vulpes misere poscenti cuncta negavit.
Ait vulpi simia, "Multum prægravaris
Caudæ longitudine, dum currens vagaris;
Obsecro particulam mihi largiaris,
Ut velox factus currens citius movearis."
Cui vulpes, "Hæc utinam tanto longaretur
Ut præ magnitudine vix sublevaretur;
Et tam grossa fieret quod vix portaretur;
Quamvis sic esset, tibi pars hinc nulla daretur."
MORALITAS.
Hic avaros increpat, multa possidentes,
Dictatos superfluis, nihil largientes,
Nec gazarum copia fovent indigentes,
Sed cum plus habeant tanto sunt plus cupientes.
___________