XXVI. DE LEONE ET ASINO.

QUONDAM rudis asinus leonem precatur
Fore sibi socium, cum quo gradiatur;
Ambos montem scandere pariter hortatur,
Ut leo discernat quae laus asino tribuatur.
   Asinus ab omnibus bestiis jactavit
Se timeri, quia sic leonem putavit
Terrere non domitum, sed stultus erravit,
Quod tantæ laudis titulo se glorificavit.
   Ut uterque verticem montis conscendebat,
Asinus horribili voce perstrepebat;
Cujus sonum bestia quæque sic timebat,
Quod tanto trepida terrore fugam capiebat.
   Tunc leo, "Num niteris unquam me terrere?
Vox tua nil poterit contra me valere.
Heus ! insontes bestiæ! quæ to sic fugere,
Quas vox non virtus fecit te sola timere."

                        MORALITAS.

   Hic verbosos exprimit; qui sic extolluntur,
Qui vanis sermonibus vane potiuntur,
Dum se melioribus præferre nituntur,
Stultitia propria reprobi mox efficiuntur.
                    ___________