166
Appendix
XXVII. DE LEONE GROTO.
OLIM leo simulans ægrotum se fore,
“Quis,” ait, “compatitur nobis in languore?”
Hinc accurrunt bestiæ, major cum minore,
Incautas rapido passim quas devorat ore.
Sed ejus versutia vulpem non lædebat,
Qui cunctis astutior eminus sedebat ;
Quem [leo] prospiciens sic plangens ferebat,
“Cur nos contempnit qui proximus esse solebat?”
Vulpem loqui calide sic ferunt exorsum,
“Ducunt hæc vestigia quæ videmus corsum,
Me terrent per gentium calles atque dorsum,
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.”
MORALITAS.
Sic ne credas cupido, cui nemo carus,
Cum tendit insidias ejus recte rarus,
Est homo qui transeat imprudens et gnarus ;
Semper cogit opes, nunquam satiandus, avarus.
————