XXVIII.  DE VIRO ET LEONE.

Vir et leo steterunt in conflictu gravi,
De sua potentia atque de sua vi :
Rationes partium sedule notavi,
Scire rei seriem totam mentem commodavi.
     Mox in testem protulit vir quandam picturam,
Leonis et hominis habentem figuram,
In qua vir subdiderat leonis naturam ;
Ars ita fingebat, sed rem dubito fore puram.
     “En probat ad oculum,” vir dicebat ei,
“Pictura quæ subjacet, et eventus rei,
Quod prostratus vinculis dominaris mei :
Clarius ista patent cujusvis luce diei.”
     Quis picturam fecerit, leo perscrutatur ;
Manu, refert, hominis illa fabricatur :
“Ergo cum hæc gratia nobis concedatur,
Pingemus veluti, leo vincit, homo superatur.

                        APPENDIX                           167

     “Veni nune ad theatrum, et ostendam tibi
Virorum cadavera quæ videbis ibi,
Licet sunt innumera quæ videbis ibi,
Sunt multo plura, non possunt omnia scribi.”

                       MORALITAS.

     Hac docemur igitur altercatione,
Virtus in operibus est, non in sermone ;
Palmam parit veritas omni in agone,
In vacuis verbis est gloria vana coronæ.

                        ————