XXX. [DE CICADA ET FORMICE.]

CONTIGIT in hyeme quando nix algescit,
Rosa jacens marcida redolere nescit,
Cicadam penuria famesque compressit,
Gaudet eo provida formica quod annua gessit.

168                   APPENDIX.

     Ad formicæ januam resedit mendica,
Panem sibi postulans, cui refert formica,
" Quid æstivo tempore fecisti, amica ?
Cautasti ; salta modo, gloria sit tibi si qua."

                     [MORALITAS.]

     Monet nos hæc fabula ut sic laboremus ;
Operemur sedule dum tempus habemus ;
Quia quod hic serimus tunc plaue metemus,
Hæc lux cum finit, operari nilque valemus.