XXXI. [DE CORVO ET OVE.]

CORVUS carnem siliens, stans super bidentem,
Eam rosto laniat nil contradicentem ;
Voce tamen humili tetigit sic mentem,
" Num canis hoc sineret, quid laudem adire tacentem ?"
     " Senem doces," retulit, " et edoctum satis,
Semper innocentiæ ingero me gratis,
Pugna non indigeo, parco sed armatis,
Et canibus parco, cunctisque nocere paratis."

                  [MORALITAS.]

     Corvo quædam similis gens est scelerata,
Solum non nocentibus nocere parata,
Resistentes effugit, ut lupus ad prata,
Militis arma tamen gerit hæc gens heu! simulata.