FABULA I.

Cœcus erat quidam, cui pulcra virago ;  reservans
   Hanc puro pure, ne luat hæc alias.
In curtis viridi resident hi cespite quodam
   Luce ;  petit mulier robur adire pyri.
Vir favet, amplectens mox robur ubique lacertis ;
   Arbor adunca fuit, qua latuit juvenis.
Amplexatur eam, dans basia dulcia; terram
    Incepit colere, vomere cum proprio.
Audit vir strepitum ;  nam crebro carentia sensus
   Unius, in reliquo, nosco, vigere solet.
“Heu miser !”  clamat, “te lædit adulter ibidem :
    Conqueror hoc illi, qui dedit esse mihi.”
Tunc Deus ominipotens, qui condidit omnia verbo,
    Qui sua membra probat vascula velut figulus,

175                    APPENDIX.

Restituens aciem misero, tonat illico, “ Fallax
   Femina !  cur tanta fraude nocere cupis ?
Heu mihi,  quam fraude mulier mala varia sordet!
   Integra jura thori non tenet illa viro.
Alterius segetes semper putat uberiores;
   Yo confinis ubera magna tenet.
Alterius thalamo mala credet inesse sapinum,
   Quamvis sit spado, nil valeatque thoro.”
Percipit illa virum ;   vultu respondet alacri,
   “ Magna dedi medicis, non tibi cura fuit.
Ast, ubi lustra sua satis uda petebat Apollo,
   Candida splendescens Cynthia luce mera,
Tunc sopor irrepsit mea languida corpora, quædam
   Astitit, insonuit auribus illa meis:
‘ Ludere cum juvene studeas in roboris alto,
   Prisca viro dabitur lux cito, crede mihi.’
Quod feci :  Dominus ideo tibi munera lucis
   Contulit ;   idcirco munera redde mihi.”
Addidit ille fidem mulieri, de prece cujus
   Se sanum credit, mittit et omne nefas.
Esse solet nullum pejus muliere venenum ;
   Excolit hanc, adamat vir, [ tenet] alter eam.

                                    ______