FABULA II.

UXOREMQUE, virum, thalamus conjunxerat unus.
   Se satis infirmam retulit illa viro;
Dicens, Vesicæ stringit stranguria morbus.
   Memet :  glisco nec surgere :  fave mihi.
Hic favet, hæc surgit :  telam sibi quæritat udam,
   Et pelvim promtam, qua capiat pluviam.
Cum qua zelotypus, hanc qui dilexit inire,
   Ludos incepit perteneros Veneris.
Comprimit hæc telam, cito quod strepitet bene stilla,
   Ut vir credat eam mittere sic lacrimam.
Sic opus ille suum perfecit, et inde recedens,
   Se bene sanatam retulit illa viro.
Exultans satis hic, Dominus benedictus in ævum!
   Qui tibi tam pernix contulit antidotum.

176                 APPENDIX.

Sic vir deceptus mulieris fraude maligna;
   Hanc igitur fugere quisque sibi studeat.
Femina quæque mala, flagrantis janua lethes,
   Est et cælorum sera frequenter ea.

                                  ______