FABULA III.

VIR vineta colit :  mulier putat hunc fore dudum
   Vicetenus, carum mox citat et juvenem.
Immanes dat opes ipsi ; tandem petit illum,
   Ut donet Veneris basia grata sibi.
Exercere jocos Veneris studet iste ;  Minerva
   Hunc docuit mulier, quod bene placet eam.
Non sic in thalamo Saturnius Amphitrionis,
   Nisus cum Venere, puber ut iste fuit.
Temporis articulo luxum Venus anxia mellit:
   Inde cicuta mala fellit eum subito.
Est jocus iste brevis, baratri quem crux grave pungit,
   Atque rogus jugis mov adolebit eum.
Vermis edax, algor, pedor, pix, nox, satanasque,
   Affligit Paridem, non cum crucibus modicis.
Luce virum clara spolians Ramnusia pernix,
   Nam vitis fronde stringit eam graviter.
O dea cœca nimis, o monstrum criminis alti,
   Nutris grande scelus, justa premendo grave.
Cur premis Heinricum, exaltando Neronem ?
   Cur mœchum salvas hunc, spoliando virum ?
Lumine quassato, dolor ingens auxerat illum ;
   Vinetum linquit, accelerando domum.
Iste vibrat bifores ; mœchum lodice grabati
   Hæc condit, valvas pandit et illa viro.
Ipsius reditus causam quæsivit, et ille
   Ordine rem referens, hæc lacrimasque pluit.
Hæc astuta nimis, Paridem salvare cupiscens
   Cogitat, et fraudem reperit illa cito,
“ Proh dolor ! unius vereor, quod lædere queat
   Non modica peste lumen,” ait, “ reliquum ;
Namque gregem totam corrumpit morbida valans.
   Sus linione sua fœdat apros reliquos.
Sæpius audivi, quod verba beata vigerent
   Tantum, quod erudus ensis cum habeat.

177                         APPENDIX.

His de pane caro Christi fit, vitegue sanguis:
   Placatur Deus hine, cogitur hineque Satan.
Ergo tuum lumen sacrabo carmine dio.”
   Neve bonum maculet, junxerat osque suum,
Taliter ut posset oculos concludere sponsi ;
   Huic oculum lambit;  quærit et ille fugam.
Mœcho salvato,  “ Nune spero, Christo favente,
   Amplius hæc acies non scrupuletur,” ait.
Nam sacris verbis sacravi pluribus illam,
   Quam salvare queat sidera clara polus.
Omnes istius frauds audite, studentes,
   Ne vos seducat femina nugigera.
Thais amore caret ; juveni non servat amorem ;
   Fisci bonis viget hic, teque carente perit.

                                  _____