182
APPENDIX.
Hic clamat, velut ignorans, "Quis cursitat illie?"
Femina respondit, "Sponse, precor veniam.
Parce precor : resera seram, ne me gravis algor
Consumat penitus, et morior Borea.
Cum se peccator dicit pecasse, meretur
Ut a summo patre detur ei venia.
In cruce vispilio veniam quaesivit, et ille
Contulit huic, orbem qui regit atque polum:
Quando scelus sceleri veniam dederit, metet aequa
Lance Deo veniam. Pagina sacra
sic fert.
Ergo mihi parce, tibi quod parcat Deus ipse,
Et donet meritum, quod sine fine viget."
Aspis ut iste suam verbis ejus serat aurem,
Ejus cognates ista referre volens.
Addidit ista minas huic ; se saltare minatur
In fundum putei , ni reseret bifores.
Vir reserare negans, statim videt illa chimera
Immanem cautem, projicit in puteum.
Ingens ruptura lapidis quoque terruit illum,
Et dolet in flumen hanc cecidisse putans.
Currens veloci depessulat ostia cursu,
Hanc slavare volens, cum patulis situlis.
Haec tigiris currit, ut postes posit adire
Has patulas : fallit taliter illa virum.
Obice consolidat valvam : petit hic ; serat aures
Haec sponsa, probra cum salibusque dedit.
Sed postquam Phoebus madidum caput egeri tundis
Flammivomo jubare coepit obire solum,
Et sellam rubeo propriis convexit Eoo,
Cum palmis, dominam somniferamque fugat :
Concitat affines haec, accusatque maritum,
Dicens, "Iste meus fornice nocte latet.
Deserit ipse thorum Stygium quaerendo lupanar
Nocte." Suumque nefas alligat
illa viro.
Affines hujus tunc corripuere maritum,
Pro tanto scelere ; casta putatur ea.
Heu vitium regnat ; virtus pessundatur alma ;
Nulla fides justo jam datur, imo malo.
Calcatur virtus ; scelus mundo diminatur ;
Justi judicii linea namque perit.
_____________