FABULA VIII.

OMNES audite : referam mirabile quoddam
      De quodam juvene, quem Venus angarians.
Huic pater affectans legis sociare cibile,
      Ne lenae possent illaqueare probum.
Nam fervere lena , vagari, turpia fari,
      Saepe facit juvenes, utpote crebro liquet.
Luxuriae natus incensus putris amore,
      Et voluit binos semper habere thoros.
Huic pater, "O nate, tu noli spernere sanum
      Consilium patris : sufficit una tibi."
Semper vult duplex stultus habere grabatum ;
      Se credit posse multa juventa rudis.
Convictus tandem precibus patris, inquit, "In uno
      Esse thoro cupio temporis articulo.

184               APPENDIX.

A patre pulcra nimis nato virgo sociatur,
        Quam sataire nequit viribus ille suis.
  Ejus equus fessus ; jubet haec complere diaetam ;
         Ille, labore licet, lassus, inersque, piger.
Anno completo cadit in foveam lupus atrox ;
         Assunt rusticuli, de nece sunt queruli.
Hi dicunt, laqueo, quidam flamma perimendum
         Esse lupum : tumulis hi tumulare volunt.
Hic dicit, poenam se nosse magis truclentam,
         Qui petit duplicem semper inire thorum.
Consulit, ut mulier mala statim, quae solet omni
         Dolo esse plena, pro nece detur ei.
Legitimam crudam crucibus facis graviorem
         Esse refert, "credat quilibet ista mihi :
Poena necis transit ; haec crude semper adurit
         Cor sponsi : fraude qualibet illa nocet."
Quaeritur inde lupus, si gliscat ducere sponsam,
         Ut possit vitman continuare suam.
Nec mora : raptor eis fertur responsa dedisse
         Talia, se nolle ducere legitimam.
"Nexibus uxoris nullam servat microcosmus
          Majorem poenam, credite ruricolae.
Carius insignem mortem necis volo ferre,
          Quam cruce perpetua cum muliere lui.
Femina prava nece scio quod praeponderat omni :
          Mors transit subito, femina crebro nocet.
Femina lethale virus serit, atque plagas net,
          Cum quibus irretit corda Paris stolidi."