FABULA IX.

CÆLEBS  conjugium junxit divina potestas ;
     Nullum tam sobrium crede fuisse prius.
Tartareus coluber hoc dissociare cupivit ;
     Nititur ut bilis materiamque serat.
Ut fallit justos princeps satagit tenebrarum
     Artibus innumeris, persequiturque pios.
Qui casum passus, comites vult esse ruinae
     Fratres ; hic patitur, invidet ergo bonis.

                   APPENDIX.                185

Sedulo conatur, ut posit fraude cubile
     Horum fraudare, sed nedquit arte sua.
Luce videns vetula quadam per compita nequam
      Hunc fusca facie, tristiaeque nota.
Haec satrapum tetrum, quare sit nubilus ejus
     Vultus, perquirit : ille refert vetulae,
"Lucifer emisit me mundo, qui dominatur
     Tartareo generi ; jusserat ille mihi,
Legitimos binos, quos firmus nectit amoris
     Nodus, ut inter eos consererem lolium.
Namque mihi talis est ritus : [quod] quaero nocere
      Pacificis ; fraude fallere glisco bonos.
Quando fero spolium, me princeps noster honorat,
      Nilque ferens graviter scorpio terga ferit ;
Me multis herus variis mulctat dire Stygis,
      Fraude mae si non fallitur ille thorus.
Hoc ob caeruleus gravitur color inficit ora,
      Ac oculis etiam fons fluit ergo meis."
Haec anus intonuit, "Si me ditaveris aere,
      Utile consilium concito dono tibi :
Nam cognoscis, et est mala, quaeque pecunia flectit :
      Ergo da munus ; dissociabo thorum.
In vetulis varias artes cognosce latere ;
      Arte sua mulier grandia saepe facit,
Longo consilio quandoque viget breve posse.
      Ingenio floret, cui brevis est data vis."
His dictis ore daemon respondet alacri,
      "Frange thorum, vetula, munera magna feram."
Æ ra sua cupiens nancisci femina, fraude
      Legitimum quaerit dissociare thorum.
Vir fuit in loco runcina vimina scindens,
      Botros ad vitem inde ligare volens.
Haec anus accipens torrestinamque farinam,
      Visitat inde virum, cum lacrimis referens :
"Desipis, es stolidus : omnis rationis egenus,
      Tanto sudore corpus quod crucias :
Nam tua legitima Veneris jam sudat in actu,
      Quae resecare parat guttura nocte tua.
Crede mihi munus, quod cernis, contulit illa,
      Ne tibi narrarem, quod tibi nunc refero."
Huic vir confidit, illam prece supplici pulsans,
      Ut sibi ferre velit utile consilium.

186                  APPENDIX.

Hæc ait, “In nocte fingas tua membra gravata
  Esse spopore; tua colla secet chalybe.”
Hæc abit, et sponsam pariter falsare laborans,
  Huic, “dare te morti vir tuus ense parat.
Hoc mihi lena vagu dixit, cum qua fiut ipse.”
  Hæc dolet auditis tristibus indiciis,
Et comis domina lacrimas fluit uberiores;
  Hanc rogat, ut sanum conferat auxilium.
“Huic in nocte sui crinem cervice rescinde,”
  Fert anus, “et inde fer, auxiliaris erit.”
Decipulis postis mulier discedit iniqua;
  Lætatur fractum fraude fuisse thorum.
Exta viri mota nec non rancore repleta,
  Ut per anum sparsum triste fuit lolium,
Et fessus sudore gravi propriam petit ædem;
  Invisis oculis conspicict ille suam.
Hostem nempe suum bene nemo videbit alacri
  Palpebra, veluti crebro liquere potest.
Cogitat hæc domina:  vetulam sibi verba tulisse,
  Ac ejus visus fontis ab imbre madet.
Ut doctus fuerat, se tempore fingit opaco
  Vir fore sopitum, naribus ac strepuit.
Hæc resecare parat sponsi de gutture crinem,
  Ut sibi commisit plena dolis vetula.
Percipit hanc sponsus, et non modicum stomachatur
  Immensis sponsam verberibusque donat.
Quos Deitas nexit, hos dissociavit Erynnis;
  His factis vetula postulat æra sua.
Huic baratri princeps verbo respondet alacri,
  “Nonque feram palma muneris æra tibi.”
Ad longum contum lethea peste crumena
  Vincitur, vetulæ qua datur huic bravium.
Hinc verbum vulgare sonat, mulier mala pejor
  Esse solet Sathana plus tribus, ut liquet hac.