CAPUT XI.

 ÆMULES Ulrice divini codicis, alma
   Quem fovet in gremio philosophia suo.
Septenas natas tibi mater contulit una,
   Ex quibus est nata plurima nata tibi.
 
                      APPENDIX.                           191
 
Non aspernaris lac sumere; namque potiris
   Pro solidis epulis mentis ad alta means.
Tu satias cleri cor doctrinam sitientis,
   Sideribus sicut donat Apollo jubar.
Ut fontis scatebra rivo grandem pluit undam,
   Sic seris ore pia dogmata quando legis.
Moribus es Seneca, sed corde Plato, vel Ulysses,
   Non ut arundo levis, quam ventus ipse trahit.
Nunc es Aristoteles, vel nunc Paulus, [vel] Helias,
   Priscicus, et Cicero; nunc es Apollonius.
Nunc facis in tabula novem placere sorores
   Cum devima, per se quæ nihil esse solet.
Virgilii calamum sequeris, quandoque Lucani,
   Carmina cum fingis, tu vires, imo flores.
Nobilis egregia caput Austri, magna Wienna,
   Quæ multum clerum contines in gremio:
Qui concurrit ibi vario de climate mundi
   Te quæret, cervus utpote fontis aquas.
Quorum tu corda satias cum fonte salubris
   Doctrinæ, fluvius utpote pisciculum.
Ut polis est caput Austri, quam regis arce salubri,
   Sic caput es cleri dogma serendo pium.
Dicitur Ulricus, ultra quam scandere ritum
   Humanum, veluti nomine rite patet.
Nominis effectum nullus qui fungitur isto,
   Istius exponit, prætitulatus ut is.
Exaltare tuos titulos qui nititur, ille
   Soli fumosis lumina dat faculis.
Te peto, corde pio sumas ut vilia scripta,
   Ad te quæ ditem paupere fonte fluunt.
Accipe discipuli munus tam vile pusillum,
   Namque solet pauper munera parva dare.
Omnem lima luat tua labem carminis hujus,
   Et purget, veluti scopa domus cineres.
Hic modo sisto stylum: licet hic abrumpere filum;
Musæ completa rursus est namque diæta.
Annis millenis elapsis, tri quoque cenis,
Nec non quindenis, Adolphus fecit egenis.
Me merces Domini detur huic ejus bona fini,
Et post hanc metam det ei sedem bene lætam,
Jugeque solamen.   Nunc dicat quilibet, Amen.