III. THE ALDA OF GULIELMUS BLESENSIS.
NUPER eram locuples multisque beatus amicis,
Et risere diu fata secunda mihi.
Larga Ceres, deus Arcadiæ, Bacchusque replebant
Horrea, tecta, penum, farre, bidente, mero.
Hortus, apes, famuli, pulmento, melle, tapetis,
Ditabant late prandia, vasa, domum.
Agger opum, tranquilla quies, numerosus amicus
Delicias, sompnum, consiliumque dabant.
Dextra laborabat gemmis, pomeria fructu,
Prata redundabant gramine, melle greges.
Singula quid memorem? lætos testantia casus
Omnia captatæ prosperitatis erant.
Jurares superos inter mea vota teneri,
Et res occasum dedidicisse pati.
Denique mirabar sic te, fortuna, fidelem,
Mirabar stabilem, quæ levis esse soles.
Sæpe mihi dixi, quorsum tam prospera rerum,
Quid sibi volt tantus tam citus agger opum?
Ei mihi nulla fides, nulla est constantia rebus,
Res ipsæ quid sint mobilitate docent.
Res hominum atque hominess levis aulea versat in auras,
Et venit a summo summa ruina gradu.
Cuncta sub ancipiti pendent mortalia casu,
Et spondent propria mobilitate fugam.
Quicquid habes hodie, cras te fortasse relinquet,
Aut modo dum loqueris desinit esse tuum.
Has ludit fortuna vices, regesque superbos
Aut servos humiles non sinit esse diu.
Illa dolosa comes, sola levitate fidelis,
Nec favet æternum, nec sine lege premit.
Illa mihi quondam risu blandita secundo,
Mutavit voltus nubile facta suos.
Et velut æternam misero conata ruinam,
Spem quoque lætitiæ detrahit ipsa mihi.
Ipsa professa dolum submisit, diruit, ussit,
Culta, domos, vites, imbribus, igne, gelu.
APPENDIX 193
Hæc eadem fregit, excussit, debilitavit,
Hoste, notho, morbis, horrea, tecta, gregem.
Accessit dampnis novus ille gravisque tyrannus,
Quo Cenomannorum consule jus periit.
Cujus avos puduit sceleris geniuses patronum,
Fortunæque parem nobilitate dolis.
Ille pudor patriæ me non impune tuentem
Justitiæ leges expulit a patria :
Inde ratem scando, vitam committo procellis,
Vela tument gemina, cimba juvatur ope.
Portus erat longe cum ventus fortior æstum
Novit, et in tumulos Auster aravit aquas.
Crescit hyems, agit aura ratem, furit unda dehiscens,
Imbre madet velum, nox tegit atra diem.
Desperare jubent venti, mare, turbine, fluctu,
Occursu rupes, ignibus ipse polus.
In fragilem pinum totus prope congregat iras
Orbis, et est hostis quicquid obesse protest.
Dum sic sævit hyems, dum pallet et ipse magister,
Dum stupet et fieri piscibus esca timet,
Ecce rapax turbo tollens ad sidera fluctus
Impulit ad litus jam sine puppe ratem.
Sic misere felix, quassa rate, rebus ademptis,
Evasi ventos, æquora, saxa, Jovem.
Ecce quid est hominis, quid jure vocare paternum,
Qua miser ille sibi plaudere dote potest?
Est hominis semper fluere, et tunc tempore labi,
Est semper quadam conditione mori.
Est hominis nudum nasci, nudumque reverti
Ad matrem, nec opes tollere posse suas.
Est hominis putere solum, saniemque fateri,
Et miseris gradibus in cinerem redigi.
Istius est hæres homo prosperitatis, et illum
Certius hiis dominum prædia nulla manent.
Res et honor famulantur ei, et præstantur ad horam,
Et locuples mane vespere pauper erit.
Nemo potest rebus jus assignare manendi,
Quæ nutus hominum non didicere pati.
Jus illis Deus ascripsit, statuitque teneri
Legibus, et nutu stare vel ire suo.
194 APPENDIX.
Ille semel simul et solus prævidit, et egit
Cuncta, nec illa aliter vidit agitque aliter.
Ut vidit facienda facit, regit absque dolore,
Distinguit formis, tempore, fine, loco.
Distinctis idem cursum metitur, et illas
Secretis versat legibiis, ipse manens.
lpse manens dum cuncta movet, mortalibiis ædgris
Consulit, atque ubi sit spes statuenda docet.
Si fas est credi te quicquam posse vel esse,
0 fortuna, quid es, quid potes, ipse dedit.
Pace tua, fortuna, loquar, blandire, minare,
Nil tamen unde querar aut bene lætar ages.
Ille potens, mitis, tenor et Concordia rerum,
Quicquid volt in me proferat, ejus ero.
Musa Vionetisis Guillermi sive Blesensis
Scriptores juvenes volt, refugitque senes.
Incipit Alda.
DUM parit Alida perit; Ulfus pro conjuge natam
Diligit, atque vices in patre matris agit.
Ne vir eam videat, aut ipsa virum, patre illam
Claudit ; Pirrus eam nomine captus amat.
Servus eam fallit, anus adjuvat, hunc mulierem
Mentitum sentit clausa puella marem.
Concipit illa, pater queritur, tandemque reperto
Artifici fraudis fit socer, acta placent.
Versibus ut pulicis et muscæ jurgia lusi,
Occurrit nostro mascula virgo stilo:
Nominis accipio pro nomine significatum,
Non potui nomen lege domare pedum.
Venerat in Iinguam nuper peregrina Latinam
Hæc de Menandri fabula rapta sinu.
Vilis et exul erat, et rustica plebis in ore,
Quæ fuerat comis vatis in ore sui.
Dumque novum studium comoedia quæreret ilia,
Quem vice Menandri posset habere sui;
APPENDIX. 195
Me pro Menandro volui sibi reddere, longe
Inpar proposito, materiaque minor.
Pro fracta navi dicar simulasse cupressum;
Extra propositum musa cucurrit iter.
Exeo comoedum, fines comoedia transit
Nostra suos, miscens non sua verba suis.
Inveniet lasciva nimis sibi verba pudicus
Lector; materiae, non mea culpa fuit.
Ne matronaret meretrix in verba Sabinæ.
Sunt sua materiæ reddita verba suæ.
Fusus in amplexus parientis conjugis Ulfus,
Iratos queritur in sua dampna deos.
"Accidit hoc homini solummodo prosperitatis,"
Ulfus ait, " quod nil prosperitatis habet.
Non misere miser est, cui non datur unde nocere:
Irati possit numinis ira sui.
Non misere miser est, cui nil concessit habendum
Casus, cum surdo supplicet ille Jovi.
Non misere miser est, cui nil auferre valebit,
Quin minus ex dampno fit miser ipse suo.
Nil felicis habet qui felix esse putatur,
Non est quem miserum credimus esse miser.
Ille stat, et lapsum metuit, jacet, utque resturgat
Expectans, alter non habet unde cadat.
Pressus in adversis jam nil timet, immo recursum
Subversæ expectat tutior ipse rotæ.
Hunc quem læta fovent, comes indivisa, secundis,
Cura vigil macerat, sollitatque timor.
Prosperitas igitur est prosperitate carere,
Nam venit ex sola prosperitate dolor.
Hoc satis experior, cui fit modo summa doloris
Quod modo summa meæ prosperitatis erat,
Alda comes, dum sospes eras, comes apta meorum
Respectu, quamvis gaudia luctus erant.
Alterat ecce vices fortuna, meique doloris
Respectu, quamvis tristia læta satis.
Te vivente fui felix, felicior essem
Si pariter possem te moriente mori.
Ha! tunc fata forent pia, si magis inpia facta
Protraherent fuso stamina nostra pari.
196 APPENDIX.
Tunc neutri nostrum, quia tunc utrique nocerent;
Absque dolore foret par in utroque dolor.
Ut nos integritas unius mentis, et unus
Spiritus univit, auferat una dies.
Quo sine me, pars magna mei, mea flamma, recedis?
An sine te vivam pars ego magna tui ? "
Imbre suo pietas profuderat ora loquentis,
Solatur lacrimas taliblis Alda viri:
"Cur ita, fide comes, in mollitiem mulieris
Lapsus es, ut lacrimis diffiteare virum ?
Dat tuus in nostro dolor incrementa dolore,
Plus quatiunt lacrimæ viscera nostra tuæ.
A lacrimis desiste precor, suspiria claudas,
Non gemitu aut lacrimis sum revocanda tuis.
Siqua tibi pietas, siqua est compassio nostri,
Siquid habet veri noster amoris amor,
Quas moriens et amans extremes fundo, benigno
Effectu, studeas exhilarare preces.
Artificem recolas te materinmque doloris
Istius, et moveat te meus iste dolor.
Nec moveat tamen, ut doleas tam molliter; immo
Ne tuus hiis precibus possit adesse favor.
Sic obstetricis probat experientia nostræ,
Filia nascetur me moriente tibi.
Dii sensere suum crimen fore, dissociari
Tales, quos unus jungit et unit amor.
Ergo satis faciunt nobis, culpamque fatentes,
Dampna tibi pensant restituantque tua.
Fatorum invidia tua si tibi tollituir Alda,
Aut par aut melior redditur Alda tibi.
Dii bene qui tibi me communi in prole reservant,
Inque mea moriens stirpe superstes ero.
Pullulat in plantam nostræ præmortua vitæ
Radix, in foetu multiplicatida suo.
Ulfe, meum melius aliam renovator in Aldam
Esse, meosque sibi mutuat illa dies.
Transeo, non morior; alios transfundor in artus,
Sumptos de nostro corpore deque tuo.
Pars erit ista tui; prius in patre, de patre fluxit
In matrem, informis massa, globusque rudis,
Est pariter nostra, pariter vivemus in illa,
Et per eam potero gratior ease tibi.
APPENDIX. 197
Hane igitur nostris a visceribus pietatis,
Vir bone, suscipiant viscera blanda tuæ.
Hanc tibi committo tibiqtie committor in ilia,
Inque tua uxorem suscipe prole tuam.
Ne sine me vivas, ego vivo superstes in ilia;
Sic me quam rapiunt fata, reservo tibi.
In patre maternos affectus sentiat illa,
Et pro matre vices in patre matris agas.
Hæres ista mihi succedat amoris, amore
Quo tibi juncta fui, juncta sit ilia, tibi.
Exhibeas precor et fer opem Lucina papante
Blaudum, sisque precor in patre mater ei."
Dixit, et ingeminaus vix protulit illa vahale,
In lucem prodit filia, mater obit.
Et miser, et felix, dolet et lætatur, habetque
Vir causam fletus, lætitiæque pater.
Caro vendit ei Patrem, jactura mariti,
Desistit sponsus esse, fit unde pater.
Maternam redmit et pensat filia mortem,
Et quasi pro matre redditur illa patri.
Paulatim matrem furatur filia patri,
Inmemoremque facit conjugis esse virum.
Totos affectus in se trahit Alda paternos;
Hæc sibi pro matris nomine, nomen habet.
Quo studio, quanto natura labore creavit
Aldam, testatur et docet oris honos.
Alba caro, nivibusque similisque rosis color esset,
Si non illa nives vinceret, ille rosas.
Virginis in facie rosa lilia pingit et ardet,
Albet et in teneris purpura nixque genis.
Apta supercilii flextura coronat ocellos,
Qui quædam risus signa notasque gerunt.
Aurum mentitur coma, basis forms labororum
Invitat, teneris assimilata rosis.
Quæ castigatus tumor egerit arte studentis,
Naturae ut possint basia plena capi.
Hane pater a cunis custos devotus ab omni
Affectu prohibet colloquioque viri.
Pingit et incelat mentem illius, atque figurat
Moribuis ornatis sollicitudo patris.
Inprimit in tenera matronam virgine, stringit
Annos matura sub gravitate leves.
198 APPENDIX.
Foedere concordi discordia jungit, amicat
Oppositum opposito conciliatque suo.
Conveniunt fragili rigor in sexu, gravitasque
In teneris annis, cumque pudore pudor.
Vim patitur, nec lege sua permittitur uti
Ætas, nec currit legibus ipsa suis.
Miratur socium fieri sibi forma pudorem,
Seque vigere stupet in muliere rigor.
Jam matura toris plenis adoleverat annis,
Nec præter patrem viderat Alda virum.
Sed licet inviderant tantæ spectacula formæ
Luminibus populi causa timorque patris.
Fama tamen ullis claustris obnoxia, claudi
Aldam non patitur, clausa fit Alda licet.
Aldæ fama sonat populi totius in ore;
Alda fit in populo fabula, vera tamen.
Forma quidem superat famam, cum mira loquatur,
Vincitur, et veris non valet æqua loqui.
Sollicitant Pirrum tanta miracula formæ:
Aldæ non inpar sanguine Pirrus erat.
Æquat eos ætas et par possessio patrum;
Sed mens dispar erat, dispar utrique parens.
Auditu capitur, et cæco carpitur igne
Pirrus, et ignorat quid male sanus amet.
Ignorat quid amat; sed amat pro virgine famam,
Sic amat ut potius non amat, immo furit.
Pirro servus erat, et nomen Spurius illi;
Nec deerat talis nominis omen ei.
Velleris instar erat scabie concreta tenaci
Cæsaries, intus tota capillus erat.
Et picturatæ caligæ mentita colorem
Scribitur assiduo tibia rubra foco.
Deturpant oculos frontis sub valle sepultos
Silva supercilii continuusque sopor.
Nasus caprizans quasi quodam vulnere fractus,
Æquatusque genis absque tumore sedet.
Os simul in labiis in latum surgit, hiatu
Amplo, seque retro flectit, agitque supra.
Morbidat et lædit auras a nare vaporans
Pejor quam partis inferioris odor.
Tenditur in ventrem longe post terga relictis
Naribus, hunc sequitur lentus, easque trahit.
APPENDIX. 199
Venter præcedit, naresque sequuntur euntem;
Sic sequitur corpus, et præit ipse suum.
Nil poterat ventris satiare capacis abyssum,
Et Bacchi et Cereris exitiale chaos.
Jambicat incedens, crebrosque ingressibus ejus
Longa facit jambum tibia juncta brevi.
Accumulata palus hesternæ hodierna paludi
Calciat, et contra frigora munit eum.
Ejus opem Pirrus implorat, eique doloris
Insinuat causam materiamque sui.
Spurius hæc secum, "Vigila, bone Jupiter, iste
Ut sic in longum sit cerebrosus age.
Non sine furtiva clavi mihi cuncta patebunt;
Nunc saltem Spurius poterit esse satur.
Nunc opus arte nova tibi, Spuri, discute: Spuri,
Discute qæe stomacho grata sit esca tuo.
Nunc redimenda tibi jejunia, te quibus olim
Affecit domini parca crumena tui.
Pone metum, Pirre: vigilo tibi." Spurius inquit,
"Effectum votis associabo tuis.
Auditore carens docili doctrina magistri
Ingrata et sterili semina perdit humo.
Par idemque meæ labor artis erit, nisi tota
Instes consilio credulitate meo."
"Præcipe," Pirrus ait, "quia sum parere paratus;
Pendeo de jussu consilioque tuo."
Lætus ad hæc servus, "Nosti, puer optime, nosti,
Scisque quod ipsa etiam numina munus amant.
Quisquis conciliat sibi numina munere, surdos
Non habet immo leves in sua vota deos.
Venalemque Jovis qui non conduxerit aurem,
In vacuum vacuus supplicat ille Jovi.
Ante Jovem causas inhonestas munus honestat,
Absolvitque reos, innocuosque ligat.
Venditur ante Jovem sceleris pietatis imago,
Empta vestitur sub pietate scelus.
Jam nihil a superis gratis datur, omnia magno
Constant, magna breve munera munus emunt.
Templa locant etiam superi sua, pontificatum
Vendit pontifici Jupiter ipse suo.
Gratia summorum merx est, nam gratia gratis
Non datur, hane solus prodigus emptor habet.
200 APPENDIX.
Venditur introitus templi, prohibetque sacerdos
Ante Jovem vacuas munere ferre manus.
Dat nemo gratis, quia gratis nemo recepit;
Vendit quisque quia vendidit alter ei.
Gratia scortatur prostans, turpique reducta
Sub pretio, emptores devovet ipsa suos.
Omnibus, ut breviter loquar, omnia vendit habendi
Imperiosus amor, omnia munus emit.
Miraris quorsum tendat digressio nostri
Sermonis, videor currere præter iter.
Accipe quo tendat, vel quid velit ambitus iste
Sermonis, nec enim deest sua causa sibi.
Nam sicut nequeunt sine munere numina flecti,
Sic sine muneribus nulla puella capi.
Exemplumque mali dociles imitantur, amorque
Muneris, ut vendit cætera, vendit eas.
Non genus aut formam moresve requirit amantis
Femina, de pretio est quæstio prima suo.
Non dantem sed munus amat, mentitur amorem
Ex dono, quantum donat amatur amans.
Hinc Spurcæ vilesco meæ, quia jam spoliato
Vendere quam possit est toga nulla mihi.
Fac igitur mittas Aldæ quod fascinet ejus
Fureturque animum, concilietque tibi.
Primitiasque tui pastillum sumat amoris;
Omen habet, poterit talibus Alda capi.
Verborum includas quædam tormenta, novosque
Ignes a nostris sumpserit illa cibis.
Prodigus in primo sis munere, deque futuro
Spem faciant illi munera prima bonam.
Sic tibi tunc fuerit geminis astricta catenis,
Muneribusque tuis, carminibusque meis.
Non est laudandus vel amandus avarus amator;
Prodigus esto." " Nihil est mihi," Pirrus ait.
Spurius, "Hæc novi, novi, puer optime, novi,
Te patris improbitas non sinit esse probum.
Austeri et duri senis inclementia nostri
Proh pudor! in puero te facit esse senem.
Lude, satisfacias annis, operosus amator,
Nec senis invigiles moribus ante senem.
Cum nihil in loculis tibi sit, cum plena laborat
Archa patris, patre divite natus eget.
APPENDIX. 201
Falle senem, fiat tibi clavis adultera, Pirrus
Sic," ait, "et loculos sarcinat arte suos."
Spurius accepto pastillum præparat ære,
Ipse sibi doctor, ipse minister erat.
In conum prius erigitur, descendere tandem
Cogitur in latum pasta, premente manu.
Figitur in medio massæ manus, altera circum
Ducit, et extendit attenuatque globum.
Undique continuus paries ascendit in amplos
Extendit ventrem postea massa sinus.
Sedulus insudat operi, vasisque capacis
Instar formarat figulus ille novus.
Dissecat in partes pullos, carnisque suillæ
Mixtura inpinguat et quasi nutrit eos.
Carnibus ista capax impletur machina, digno
Ordine, servatur omnibus ordo suus.
Instrue, prima piper dat fundamenta, sequuntur
Carnes, ille sacro pulvere spargit eas.
Est super expassa pro regimine crusta, coronat
Crusta superficiem tortilis atque ligat.
Spurius abscedit, Pirro mittente salutes
Aldæ non modicas, innumerasque preces.
Spurius hæc secum, "Spuri, genialis agatur
Qua tibi spe melius accidit ista dies:
Nil ego pastilli nisi crustula sola comedi,
Coenaque pastillus nunc mihi totus erit.
Crustula sunt semper mea portio; cur? quia nostri
Dentibus emeriti sunt inimica senis,
Ista mihi luctata diu, tamen ante reliquit,
Conterat ut dentes hac herus arte meos.
Amodo parco meis ego dentibus, atque terenda
Illis pastilli viscera sola dabo.
Iste renodabit, iste integrabit amorem
Spurcæ pastillus, restituetque tibi.
Vultu suscipiar hilari, quem bursa coegit
Excludi, faciens aera plena plicam."
Plebis in egestu quo vilior angulus urbis,
Spurcæ quassa domus tota ruina sedet.
Introitum crates spinis crinita tuetur,
Tota tribus pendet restibus ista domus.
Spurca domi sola residet, vilosaque cruda
Cum sale pannosi suminis exta vorat.
202 APPENDIX.
Et fragmenta bibit in pultes jam resoluta
Hesterni juris atque aliunde dati.
Spurius ingreditur, oculorum obliquat in illum
Fulmen, et arrepta prosilit illa colo.
lctibus inculcat ictus, "I, furcifer, exi !"
Clamat, sed profert quæ gerit ille sacra.
Placat eam tanti sacri reverentia, friget
Ira, reformatur gratia, lisque cadit.
Quam circa conviva sedet solempnis uterque
Mensa sibi est pedibus sellula fulta tribus.
Spurius exhilarat furtivo prandia vino,
Et sibi festivum præparat ille ciphum.
Tripliciter fractum triplex sutura renodat,
Fecerat ista rudi vincula sutor acu.
Filorum claudens vestigia, cannabe facta,
Cera ligaturum sordida pixque ligant.
Surgitur a coena, congestum stramine pauco
Sternit amatori Spurea cubile suo;
Quem super expandit multis attriverat ætas
Pannum vulneribus, et male squalor edax.
Squalentem pannum deturpat multa cicatrix,
Totus sutura sive foramen erat.
Defluit in partes, vix pars cum parte cohæret,
Vix patitur tractus putrida tela leves.
Talis utrumque torus suscepit, saccus utrique
Tegmen, sed nimium particulare datur.
Abscondit tegmen breve particulariter ambos,
Altera pars tegitur, altera nuda jacet.
Colligit in rnassam sese, talosque reflexos
Natibus adducit Spurca, genuque genis.
Spurius indocilis flecti, quem sarcina ventris
Tundit, nil tali proficit arte sibi.
Dumque latus tegitur, alget male pes, laterique
Supplicat, ut modicum conpatiatur ei;
Mutuat a latere tegmen, sed dum latus alget
Pes licet invitus tegmina reddit ei.
Amborum lateri tenuis structura ministrat
Algorem pariter, duritiamque soli
Inprimit, et scopulos tellus scopulosa sigillat
In latere amborum, seque figurat ibi.
Succurrit fratri levum latus, inque sinistram
Donec dedoleat altera costa jacet.
APPENDIX. 203
Carnes culmus arat in rugas, et quasi nata
Sint ibi, sic claudit stramina fossa cutis.
Stramen enim pannus, quem jam detexuit ætas,
Nec bene castigat, nec cohibere potest.
Spurius in mane cristatus stramine surgit,
Fit capiti totum præda cubile suo.
Hasterni cum parte tori discesserat hospes
Dampnosus, Pirrum convenit, inquit ei:
"Quantis, Pirre, mihi cutis est attrita flagellis,
Quot miser accepi verbera, quotque minas?
Leno conpertus, male sum deprensus in ipso
Crimine, nec nostros attigit illa cibus:
Suspiras alias nil profecturus in Alda."
Dixerat, at Pirrum durius angit amor.
Nulla suis votis blanditur spes, nec in ullo
Succurrit ratio consiliumque sibi.
In nulla puero spe respirante camino
Admixtum est oleum lignaque sicca rogo.
Quo plus cuncta suis videt adversantia votis,
Acrius ignescit inproba pestis amor.
Mente miser maceratur amans, macilentaque menti
Respondet facies, et cutis ossa trahens.
Huic soror est; vultus est fratris in ore sororis,
Totaque spectator fratris in ore soror.
Sic gerit in vultu fratrem soror, ille sororem,
Ut solum sexus dividat inter eos.
Jamque tamen non solus agit discrimina sexus,
Immo qui pueri languet in ore color.
Languet amans, nec languet amor, ne possit amoris
Vis languere gravis, langtior amantis agit.
Suscipit augmentum furor a languore furentis,
Crescit amor quo plus attenuatur amans.
Instat ei lacrimis, instat prece sedula nutrix,
Ut causam morbi detegat ille sibi.
Vix lacrimis, vix blanditiis detorquet ab illo
Quam, quare, quantum, quam male sanus amat.
Mentis ad archanum fugit, atque recolligit intus
Se totam, et secum multa revolvit anus.
Dum bene foecundum sollertia pectus anilis
Discutit, occurrit quid sibi possit agi.
Aldæ fida comes hæret et Pirri soror, illa
Quæ si non esset femina, Pirrus erat.
204 APPENDIX.
Aldæ tradiderat suus hanc pater, ut schola morum
Informaret eam moribus Alda suis.
A thalamis Aldæ vocat hanc nutrix, quasi quædam
Res secreta domi sit peragenda sibi.
Vestes alternans illis, in fratre sororem
Occulit, inque suo est condita fratre soror.
Sic sub veste maris mulierem masculat illa,
Et sub feminea feminat ipsa marem.
Cuncta notat, fraudemque suam non conperit ipsa,
Fallitur ipsa suo pæne magistra dolo.
Pæne putat Pirrum fieri sine fraude puellam,
Pæne putat fraudem fraude carere suam.
Qualiter et quare, quid agat, cur, quando loquatur,
Quove modo puero sedula monstrat anus.
Doctus abit, timet et sperat, dum mente futura
Metitur, mixta vota timore tremunt.
Mollit iter, gressus effeminat, inque minores
Incessum gressus temperat ille suum.
Ad thalamos venit optatos, secretior Aldam
Abscondit thalamus, interiorque domus.
Emungens in pensa colos, in fila rotundans
Lanas, impregnant stamine pensa novo.
Miratur sociæ reditum, quæ causa moretur,
Pro socia socium dans sibi Pirrus adest.
Hæsit in aspectu primo, quodamque stupore
Optati voltus numen adorat amans.
Inmotis hæret oculis suspensus, in illa
Contemplans, ab ea se revocare nequit.
Fascinat, et cupidos spectantis inescat ocellos
Vernans in tenero virginis ore decor.
Pæne recurrentes, indignantesque moveri,
Invitos revocat denique Pirrus eos.
Rem poterat virgo sensisse, sed adjuvat, atque
Prosperat ipsa sui simplicitate dolum.
Accedit Pirrus propius, vix dulcia differt
Oscula, vixque virum dissimulare potest.
Os ori propius infert, ut ab ore loquentis
Verba bibat, quociens incipit Alda loqui.
Rem peragente loco, fraudi spondente favorem,
Eventusque bonos tempore Pirrus ait:
"Ne fateatur opus infidam me tibi fida,
0 comes, invideam si tibi scire meum.
APPENDIX. 205
Disce quod addidici: mea quod mihi sedula nutrix
Tradidit, hoc tecum pilrticipare volo.
Quod doces non dissimules narrare frequenter,
Totaque non poteris dum moriere mori.
Vivam servabis tua te post fata, tibique
Ipsa tui magna parte superstes eris."
Aldæ simplicitas docilem se spondet, eique
Instat, pollicitum solvat ut ille suum.
"Ne careant fructu documenti semina nostri,
Totam conformes te mihi," Pirrus ait;
"Quod faciam facias, et facta meis tua factis
Succurrant, votis sint tua, facta meis."
Nodat in amplexus igitur, stringitque lacertos,
Seque in femineo colligit ille sinu.
In nodum pariter collectis Alda lacertis
A collo Pirri nobile pendet onus.
Qualia, quotve dedit, tot, talia suscipit ille
Oscula, lascivit ille, nec illa minus.
Virgineum si dente quasi prodente labellum
Attingit, morsum suscipit illa parem.
Ebibit alterius alter fugitque labellum,
Mutua luxuriant oscula lege pari.
Ludit, et alterius peregrina vagatur in ore,
Alternatque suos utraque lingua lares.
Lætior intranti peregrinæ assurgit amicæ,
Inque suos trahit hanc hospita lingua lares.
Dum quodam applausu sibi colluctantur amico
Amplexu, linguam lingua ligata ligat.
Sumpta satis Pirrus post oscula, cætera sumit;
Defloratus abit virginitatis honor.
Crebos in fine salientis senserat Alda
Virgæ singultus, singula quæque ?otat;
Inque voluptatem Veneris resoluta, volutat
Secum, quid sit ea cauda vel ille tumor;
Unde voluptatis sit in illo tanta rigore
Gratia, dum secum discutit, inquit ita:
"Quondam chara mihi, sed nunc charissima, quondam
Fida comes, sed nunc fida magistra mihi;
Obsequiis debebo tuis, quod mortua vivam,
Quodque mihi mea post fata superstes ero.
Quid tibi pro tantis dignum referam documentis?
Par erit obsequiis gratia nulla tuis.
206 APPENDIX.
Hæc documenta precor iteres, iterata secundo
Hærebunt animo firmius illa meo.
Si decies repetas, decies repetita placebunt;
Nil unquam poterit gratius esse mihi.
Instrumenta quibus tam dulces utar in usus,
Edoceas ubi sint invenienda mihi.
Quid sit et unde, refer, tumor inguinis iste rigentis
Cauda nescio quæ sit operosa tibi."
Concutit in risum tam simplex quæstio Pirrum,
Ludicra respondens fictaque Pirrus ait:
"Accipe, fida comes, quid cauda sit ista vel unde,
Quid sit et unde tumor inguinis iste mei.
Cum tales multas venales exposuisset
Caudas nuper in hac institor urbe novus,
In fora colligitur urbs tota, locumque puel1æ
Stipant, prima novæ mercis amore trahor.
Inpar erat pretium pro ponderis inparitate,
Magni magna, minor cauda minoris erat.
Est minor empta mihi, quoniam minus æris habebam,
Sedula servitiis institit illa tuis;
Fecit quæ potuit, sed si dimensio major
Esset ei, poterat plus placuisse tibi.
Tenditur in tumidum si forte superba tumorem
Exit, et a nobis pæne refulsa fugit.
Promptaque luctari sociam luctaminis ambit,
Quod tecum lusit hoc sibi lucta fuit.
Post crebros igitur ictus, sudataque multum
Praelia, resudat hausta labore suo.
Tunc patiter quædem fastidia, cumque tremore
Victrici solvit digna tributa suae.
Tunc sedat ille tumor, pendet rigor ante superbus,
Inque suos languet cauda redacta sinus."
Dixerat, in gemitum pectus trahit Alda, loquentis
Vocibus innectit, continuatque suas:
"Ventri parca nimis, pauper feliciter esses
Si tua caudarum maxima cauda foret."
Jocundos Veneris jam continuarat in usus
Septem cum totidem noctibus ille dies.
Festivum spondet reditum, ne tristia lætis
Suceedant, blandis aspera; Pirrus abit.
Quædam victoris praefert insignia, quodam
Luxuriat fastu frons hilarata novo.
APPENDIX. 207
In facie ridet animus, frontemque serenans
In voltu poterat mens hilarata legi.
Colligit in faciem mentem, casusque secundos,
Arrisisse dolis laeta triumphat anus.
Jam soror exuerat fratrem, fraterque sororem;
Nec jam frater erat illa, nec ille soror.
Surgit et in crimen Aldae jam crescit apertum
Venter, in insolitum viscera tendit onus.
Ipsa sui ridet surgentia crimina ventris,
Nec vitium vitio credit inesse suo.
Vera patris credens mendacia, dum pater illi
Objicit attactus colloquiumque viri,
Se nunquam novisse virum vel nomine solo
Asserit, et fallit illa, sed absque dolo.
Veraque non vera veraciter asserit esse,
Salvaturque sua simplicitate dolus.
Sic neuter mendax fit simplicitate magistra,
Quamvis affirmat ille quod illa negat.
Ille suo fructu non respondente labori,
Sic secum loquitur conqueriturque sibi:
"Quis prohibere potest pelagus ne fluctuet? ignis
Ne caleat ? studio fallitur ille suo.
Stultius insanit qui feminæ levitatis
Posse putat motum sub gravitate tegi.
Nec later absque luto, nec serpens absque veneno
Ullus erit, nec mel absque sapore suo.
Nec vitium commune poterit dediscere sexus
Femineus, nec erit femina casta diu.
Non est ulterius socianda puella puellis,
Fabricat ipsa sibi de muliere marem.
Exemplum super hoc cunctis memorabile, nostrae
Virginis implevit mascula virgo sinus.
Nescio quis mulier, vel quæ vir, quodve neutrum
Fit mihi, seu genera nescio, sive gener.
Nec generum expectans mihi sexu de muliebri,
Non expectato volnus ab hoste tuli."
Singula fama loquax excepit ab ore loquentis,
Infundens bibulis auribus urbis ea.
Inpetit et falsis inhonestat fama sororem
Pirri criminibus, semivirumque vocat.
Errorem famæ Pirrus falsique sorori
Criminis ascriptam senserat esse notam.
208 APPENDIX.
Ergo modum fraudis retegit, nomenqne sororis
Integrat, in famam restituitque bonam.
Acta placent, culpaque sua laudatur uterque,
Et deceptoris sponsa fit Aida sui.
EXPLICIT ALDA.