APPENIX. 209
"Sortis ego miserae, truncus non utilis, arbor
Arida, danmatae conditionis homo.
Invideo fatear vobis ego prole beatis,
Qui prolis potui nullius esse pater.
Vobis est licitum post funera vivere, vivus
Est in prole sua post sua fata pater.
Non obit, aut certe non totus, pars bona cujus
In pueris superest post sua fata suis.
Aut mea me sterilis damnat natura, patrisque
Dulce nimis nomen invidet illa mihi.
Quondam quod conjunx foret infoecunda querebar,
Ex vitio medicus hoc ait esse meo.
Judicium medici probat cxperientia, tanto
Cur ea non peperit tempore causa fui.
Nam tandem nostro sterilem sub nomine nostrum
Excoluit melius alter arator agrum.
Qui melius foderet hanc quaesiit, et meliorem
Ut res ipsa probat repperit Affra marem.
Exieram peregre, thalamis accessit adulter
Nostris, sum factus hoc generante pater.
Hinc peperit, nostro sic messuit alter in agro,
Quam sterili sulco me coluisse queror.
Me tamen ausa nimis damnati nominis uxor
Damnate prolis asserit esse patrem.
Ad scelus hanc animat scelerum longissimus usus,
Et nisi plus noceat non putat esse nocens.
Non satis est violasse torum, sed ut acrius urat
Privignum patrem me scelerata vocat.
O utinam credam felicia somnia, dum se
Somniat esse patrem qui pater esse nequit.
Fallitur utiliter qui sic feliciter errat,
Quique non potuit esse fuisse putat.
Nescio quid velit haec moliri, quid sibi querat,
Fraudis inexhaustae femina fonsque mali.
Vult ut conjugii solvatur copula nostri,
Felix mutato sponsa futura viro.
Hanc ad vota viam putat invenisse, probando
Se matrem, nec me posse fuisse patrem.
Sic accusari quaerebat, si tacuissem
In jus ipse mihi mox rapiendus eram.
210 APPENDIX.
Accusans gravis accusator ego vice versa,
Et redit in nostrum nostra sagitta latus.
Hoc unum date, censores, ne prolis alumnum
Ignotæ vester me rigor esse sinat."
Finierat, totus favor inclinatur ad illum
Judicis, in popuio non leve murmur erat;
Unda fremit vulgi, " Moriatur adultera!" clamant
Omnes, cunctorum vox "Moriatur!" erat.
Erigitur mulier, puerum producit, eumque
In media statuens, pauca locata fuit:
"Vultus," ait "pueri misera pro rnatre loquatur,
Quæraturque suus ejus in ore pater.
In pueri vultu patrem rogo quærite, patrem
Mentiri vultus nesciet iste suum.
Hic vultus agnosce tuos, dulcissime conjunx,
Nec te pone tui diffiteare patrem."
Ambos quisque notat, puerum prius, inde parentem;
Jam dubius pueri de patre nullus erat.
In puero patrem miratur quisque renatum,
Cum sic in puero splendet imago patris.
Totius populi favor in partem mulieris
Cedit, eamque negat criminis esse ream.
Sic vultus patris in puero pro matre perorat,
Et quasi projudex inter utrumque sedet.
Cognitus in puero pater est, dictante recepit
Justitia sponsum sponsa puerque patrem.
Insatiata viri nondum tamen ira quiescit,
Sed magis illa magis instimulata furit.
Acrius ignescit cum plus dilata videtur
Ultio, ciun poenæ longior esse mora;
Dumque palam timet internum spirare dolorem,
In sese gravius ira recursa fuit.
Inpatiensque moræ donec sibi sit satis actum,
Aptum vindictæ repperit ira modum.
Est maris in medio scabrosis horrida saxis
Insula, quæ solis est habitata feris;
Ergo satisfaciens iræ cum conjuge natum
Furtim prædicto destinat ille loco.
Inter mille metus miserandus ab ubere pendet
Materno miseræ sarcina blanda puer.
Hunc stricto complexa sinu nec jungere cessat
Oscula, nec solitis pacificare minis.
APPENDIX. 211
lnterdicit ei nullus timor oscula nati,
Sed dum plus rnetuit plus repetuntur ei.
Jam septem jejuna dies compleverat Affra,
Afficit hanc pestis perniciosa fames.
Pallor in ore sedet, jam prorumpentia paene
Sicca rigens macies vix tenet ossa cutis.
Ubera dependunt, sed jam non ubera marcent,
Fluxa pelle natant, nec nisi pellis erant.
Suggitur a puero non lac sed sanguis in illis,
Qui tamen in toto corpore rarus erat.
Non jam lacte puer sed crudo sanguine vivit,
Jam neque quod suggat lac neque sauguis erat.
Afficitur pariter pariterque laborat uterque,
Cum puero genitrix, cum genitrice puer.
Continuus pueri vagitus viscera matris
Concutit, et cogit hanc ita f!endo queri:
Quid faciam tibi, me miserarm! dulcissima proles,
Fidus meae sortis exiliique comes?
Feci quod potui, nostro te sanguine pavi,
Dum mihi quem posses suggere sanguis erat.
Ipsa parata tibi fuerarn cibus, atque paratos
Hac do carne tibi, nate, datura cibos.
Carne mea functura fui quam sanguine fovi,
Sed jam fata vocant me properata fame.
Cui te nutrici, proles miseranda, relinquam ?
Quamve tuo pasces sanguine, nate, feram?
O fera, plusque fera, quae tam teneras violabit
Artus, inmmergens viscera nostra suis.
Nutrivi, fera to denutriet, aedificavi,
Diruet, et tumulum se dabit ipsa tibi.
Si tibi sit melius in viscera nostra reverti,
In loca nota tibi viscera nostra redi.
Ne sis preada notis abscondere claustris,
En tua visceribiis viscera conde meis.
Magnus hic affectus, opus hoc magnae pietatis;
Nec superest quicquam quod tibi majus agam.
Cum tamen heac pietas plus qualibet inpietate,
Haec meritum pietas inpietatis habet.
Dum pia plus quero fieri, plus inpia fio,
Et mea me pietas non sinit esse piam.
212 APPENDIX.
Est mihi plus odio, quia plus amo, plus quia prosum;
Plus noceo, fera ne te voret ipsa voro.
Morsibus eripio, fili, tua membra ferarum
Morsibus, haec eadem menbra reservo meis.
Matrem dedidici, quia plus quam mater amavi;
Mater eram, fera sum facta superque feram.
Nate, timenda tibi fuerat minus ira leanea,
Matris amore foret mitior ira ferae.
Principium vitae tibi viscera, nate, dederunt,
Et vitea finem viscera nostra dabunt.
Hic accepisti quam depositurus ibidem
Des vitam, pavi te, modo redde vicem.
Credita redde mihi cum foenore, sanguine pavi
Ista caro de carne mea, de sanguine sanguis,
Hoc corpus pars est corporis una mei.
Haec tua sumta caro nostra de carne fuisset,
Non ita nostra foret attenuata fame.
Quicquid est, hoc totum mihi sum furata, meique
Corporis est, et habent hoc mea membra minus.
Solve mihi quod habes nostro do corpore, membris
Quae sua debuerant esse repende meis."
Dixit, et avertat vultus oculusque videre
Hoc non sustinuit quae fuit ausa manus.
Compatitur vultus puero facinutsque perhorret,
Nescio maternae quid pietatis habens.
Interimit puerum, seseque audacior ipsa,
Ipsa suum non est ausa videre scelus.
Ergo parens do prole cibos oblita parentem
Sola manus toto de corpore restat, atnatur
Matri pro toto corpore sola manus.
Pro tote pars diligitur, ne prole careret,
Diligit Affra manum quam vice prolis habet.
Haut procul inde videt applicuisse rate
Exilii causas nautis quaerentibus Affram.
Reddit, et hanc patrio restituere solo.
Flavius in causam trahitur, nihul ante locuta
Exsanguem pueri protulit Affra manum.
APPENDIX. 213
Incumbit manui miserabilis, et super illam
Oscula multiplicat, dat repetitque data.
Ingeminat "fili, fili, dulcissirme fili:"
Sincopat abrupe caetera verba dolor.
Ergo novum flendi gratis ad spectacula dextrae
Semese populus prodigiosa stupet. (sic)
Expectant quasi dicturam mirabile quicquam,
Et ne defferet illa, referre rogant.
Vix tandem sic orsa fuit, "Tuus, optime conjunx,
Se tibi praesentat filius, ecce manus.
Caetera si quaeris, ego caetera membra voravi,
Parsqne reservatur ista voranda tibi.
In commune fuit noster, pars altera matris,
Altera pars pueri debuit esset patris.
Ecce tua! advertas huc lumina, cur ita vultum
Avertis ? non est hic nisi sola manus.
Non est hic vultus tua quam vestivit imago,
Quique suun rursus te probat esse patrem."
Sic ea prosequitur facinusque dolnmque mariti,
Atque sui sceleris exiliique modum.
Arbitrio populi damnatur Flavius, Affram
Hoc probat, ille negat promeruisse necem.
Jam populo jam judicibus miserantibus Affram,
Surgit et exclamat se meruisse necem.
"Mortem promerui, duraeque necis novitate
Est novitas sceleris percutienda mei.
Materni socius erat exilii,nequam materm
Filis in matre repperit, immo feram.
Ergo differtis tormenta, morique volenti
Parcitis, indignor vivere digna mori.
Vos male seducit pietas, vestrumque rigorem
Sic enervatum turpiter esse queror.
Est pietas punire scelus, scelus at scelerato
Parcere, nil pietas haec pietatis habet.
Inpendi matri filius, immo crucem.
Si mihi parcatis, non ipsa tamen mihi parcam,
Ultrix extitero criminis ipsa mei.
Haec matrem perimet quae dextra peremit,
Quaque manu cecidit filius ipsa cadam.
APPENDIX. 214
Exilii fuit ille mihi comes, et comes illi
Mortis ero, meritam pro vice reddo vicem.
Vitam pro vita, mortem pro morte rependo,
Et pueri mortem vindico morte mea.
Hac redimo pietate meum scelus inpia facta,
Nati morte mei sum pia morte mea."
EXLICIT.